- PALLACOPAS
- PALLACOPASvocabatur fossa ex Euphrate aperta, quae totum fere amnerm exhauriebat et in paludes avertebat, a recto cursu et exitu suo in mare; quaeque, quamdiu aperta fuit, praeclusus erat Euphrates, nec nisi per aludes et Tigrim evehebaturin mare. Quomodo longô tempore Orchenos et coeteros accolas, agros suos rigaantes, praecludere eum consuevisse tradit Plin. et ex eo Solin. c. 37. ubi tamen hic in eo errat, quod Euphratem per Tigrim in mare deferri scribit. Hoc enim non nisi tum obtinebat, cum praeclusus Euphrates ac per canales fossasque carptus et in Tigrim delapsus, languidas atque tenues tantum reliquias in mare sine nomine emittebat. Cuiusmodi διωρύγων, quae ex Euphrateductae in Tigrim, ad rigandos agros, inter utrumque slumen sitos, emitti solebant, meminit Strabo: Α῎λλοι δέ φασι τοὺς διὰ Σούσων ποταμοὺς εἰς ἓν ῥεῦμα τὸ τοῦ Πασιτίγριος συμπίπτενν καὶ τὰς μεταξυ διώρυγας τοῦ Εὐφράτου, διὰ δὲ τοῦτο κατὰ τὰς ἐκβολὰς ὀνομάζεςθαι Πασίτιγριν. Huius postmodum canalis, quô sic Euphareates distrahebatur, ostia Satrapes quidam Babyloniae magnô labore obstruere conatus est, amnemque in alveum suum pristinum et intra ripas suas reducere: quod, cum non eum, quem optabat, successum haberet, Alexander tandem Magnus, cum ibi esset, perficiendum absolvendumque curavit, vide Arrian. l. 6. et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 703.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.